5 ottobre 2015

Annales Barenses anonymi ab 605-1043

L. A. Muratori (Fonte: Wikipedia)

Annales Barenses
anonymi ab 605-1043


Note:
© edizione elettronica di Gianluca Lovreglio, 15/01/2000
© Gianluca Lovreglio 2000


ATTENZIONE:
Il testo che segue è tutelato dalle norme sul diritto d'autore, in particolare in Italia dalla legge n. 633/1941. L'autore ha autorizzato solo la diffusione gratuita riservandosi il diritto esclusivo ed integrale di utilizzazione economica dell'opera in ogni forma e modo, originale e derivato.


Introduzione

Questa è una copia di studio degli “Annales Barenses anonymi ab 605-1043”, tratte dall’opera di Ludovico Antonio Muratori, “Antiquitates Italiae medi aevi”, vol. I (1738).
Tra caporali (<>)sono indicate le pagine dell’edizione originale. Il cambio di colonna è preceduto dal segno /, il cambio di pagina dal segno //. Il numero delle pagine, secondo l’uso settecentesco, cambia ad ogni colonna.
La punteggiatura e l’uso delle maiuscole sono state riportate secondo l’uso moderno, così come le date sono state indicate tra parentesi quadre in numeri arabi.

ANTIQUITATES ITALIAE MEDII AEVI sive DISSERTATIONES
Tomus primus
Mediolani MDCCXXXVIII [1738]


“Anonymi Barensis monachi chronicon”
De rebus in Barensi provincia gestis.
Additis notis Nicolai Aloysisa

<p. 31>
Anno DCV [605]
Obitus sancti Gregorii Papae. Phocas regnavit annis VIII.

Anno DCXII [612]
Domitianus regnavit annis XV.

Anno DCCLXXXII [782]
Hoc anno Carolus rex celebravit sanctum Pascha in Roma et baptizatus est Pipinus filius ejus ab Adriano Papa.

Anno DCCCII [802]
Hoc anno descendit Habraam rex Sarracenorum in Calabriam, et mortuus est in Cosentia in ecclesia sancti Pancratii.

Anno DCCCCXXV [925]
Hoc anno Orie capta est a gente saracenorum mense Julio, et obitus est Eusebii in Clauso.

Anno DCCCCXXVIII [928]
Hoc anno comprendit Itachaël rex Slavorum civitatem Si- /<p. 32> pontum mense Julio, die sanctae Felicitatis, fecunda Feria, indictione XV.

Anno DCCCCXXIX [929]
Hoc anno Tarentum captum est a gente Saracenorum mense Augusti, in solemnitate sanctae Mariae.

Anno DCCCCXXXI [931]
Hoc anno obiit Ambrosius Mediolanensis Antistes.

Anno DCCCCXLIX [949]
Hoc anno intraverun Hungari in Italiam, et venerunt usque ad Idrontum, et fuit interitus. Et Placipodi obsedit Cupersanum.

Anno DCCCCLXXIX [979]
Heic inchoatum est Monasterium Barense Sancti Benedicti à Domino Hieronymo venerabili Abbate.

Anno DCCCCLXXXI [981]
Hoc anno fecerunt bellum Sipontini et Asculenses Vado Somilo.

Anno DCCCCXCVI [996]
Hoc anno obsessa est Materies, tribus mensibus currentibus, ab // <p. 33> iniqua gente Saracenorum: et in quarto mense, idest Decembri, per vim inde eam comprehenderunt, in qua quaedam femina filium suum comedit.

Anno MIII [1003]
Hoc anno obsessa est civitas Bari à Saphi Apostata, atque Caiti, et perseveravit ipsa obsidio à Mense Maio usque ad X. Kalendas Octobris. Et liberata est per Petrum Ducem Venetiarum bonae memoriae

Anno MXI [1011]
Hoc anno rebellavit Longobardia cum Male ad ipsum curcua mense Maio, IX. die intrante. Et fecerunt bellum in Betete, ubi multi Barenses ceciderunt. Et Ismaël fecit bellum in Monte Pelusio cum ipsis Graecis, et cecidit illic Pasiano.

Anno MXXI [1002]
Hoc anno obsessa est Bari a Catepano Basilio cognomento Sardonti, undecimo die astante mense Aprilis, et completis diebus sexaginta unum, fecit pacem cum ipsis. Et ipse intravit Castellum Bari, ubi sedes est nunc Graecorum Magnatum.

Anno MXXI [1021]
Heic fecit proelium Basilius Vulcano cum Francis, et vicit illos in civitate Canni.

Anno MXXVII [1027]
Hoc Anno descendit Ispochitoniti in Italiam cum exercitu magno, idest Russorum, Guandalorum, Turcorum, Burgarorum, Vlachorum, Macedonum, aliorumque, ut caperet Siciliam: et Regium restaurata est a Vulcano Catepano. Sed peccatis praepedientibus mortuus in fecundo anno Basilius Imperator: qui omnes frustra reversi sunt.

Anno MXXXV [1035]
Heic in Epiphania Domini obiit Bisantius Episcopus, qui fuit piissimus pater orfanorum, et fundator Sanctae Ecclesiae Barensis, et cunctae Urbis custos ad defensor, atque terribilis, et sine metu contra omnes Graecos. Et electus est in ipso Episcopatu ab omni Populo Romualdus Protospatarius. Et in mense Aprili vocavit cum ad se Imperator in exilium; et quinto Idus, intrante Augusto, electus est Nicolaus.

<p. 34>
Anno MXL [1040]
Heic nono die intrante Januarii, obiit Nichiforus, qui et Dulchiano Catepanus, in civitate Ascolo. Et quinto die, intrante mense Maji, occisus est Michael Catt, qui vocatur Kirosfacti, sub castello Mutulae ab ipsis conterratis. Et septimo die astante venerunt omnes in civitate Bari cum Argyrio filio Meli. Tunc ipse Argyro sauciavit Musundo, qui erat primus inter eos, et ligatis manibus, misit eum in carcere cum Iohanne Stonense. Et omnes conterrati dispersi sunt.

Anno MXLI [1041]
Heic venit à Sicilia in Lombardia Michaël Protospatarius, et Catepanus, qui et Dulkiano unior. Mense Novembri intravit in Bari, qui et jussit in patibulo furcae appendi quatuor homines supra murum Botontinum. Mense Martio, decimoseptimo intrante, factum est proelium Normannorum et Graecorum juxta fluvium Dulibentis. Et ceciderunt ibi multi Russi et Obsequiani. Ipse vero Dulkiano cum reliquo exercitu, qui remanserat ex ipso proelio, fugam petierunt in Montem Pelosum, Deinde collectis mense Maji in unum omnibus Graecis apud Montem Majorem juxta fluenta Aufidi, initiatum est proelium quarto die intrante, ubi perierunt plurimi Natulicki, et Obsequiani, Russi, Trachici, Calabrici, Longobardi, Capitantes. Et Angelus Presbyter Episcopus Trojanus, atque Stephanus Acherontinus Episcopus, ibi interfecti sunt. Nam nempe, ut dictum est ab omnibus, qui haec noverunt, aut plures quam duo millia, exceptis servitoribus.
Hinc rediens Michaël confusus cum paucis relictis semivivis pro pavore Normannorum servientium, scripsit ad Siciliam, et venerunt ipsi Museri, Macedones, et Paulikani, et Calabrenses, et collectis insimul cum reliquis in catuna Montis Pilosi. Tunc descendit Catepanus filius Budiano in Apuliam. Michaël rediit ad Siciliam, jubente Imperatore, unde venerat.

<p. 35>
Anno MXLII [1042]
Hoc anno tertia dio intrante mense Septembri Graecorum exercitus descenderunt ex Monte Piloso, et Normanni ex castello Siricolo; inter duos montes inierunt conflictum maximum, in quo omnes miseri Macedones ceciderunt, et pauci de reliquo remanserunt exercitu. Ibi quippe Ebugiano vivus captus, et portatus est per tota Apuliam usque Beneventi patriam. Nam, ut aiunt veraciter qui in ipso bello inventi sunt, Normanni septingenti, et Graeci decem milia fuerunt. Postmodum peracto bello tertio iam dicto, inierunt pactum cum ipsis Franchis Materienses et Barenses, dum non esset, qui ex ipsorum manibus eos eriperet. Deinde mense Februarii Normanni et cives Barisani elegerunt Argiro, qui et Meli, Principem et Seniorem sibi. Mense Aprilis descendit Manichi in Tarentum, qui et magister, et coadunavit omnem exercitum Graecorum, et fecit suda in loco qui dicitur Tara. Tunc scripsit Argiri in Aversam ad ipsos Normandos et in Melfiam, et omnes venientes quasi septem milia in Mutulam.
Tunc ipse iniquus Manichi una cum cuncto agmine hostium pavore nimio exterriti, nocte fugientes reclusi sunt in Tarentum. At ipsi Normanni cuum starent ante Portam terraneam, quaerentes pugnam, et minime esset qui eis percunctaret, depraedaverunt totam Terram Oriae, et sic reversi sunt ad sua. Mense quidem Julio miseri Juvenatienses, peracto foedere cum ipsis Graecis manentibus, in Trane, ipse Princeps Argiro circumdedit eamdem miseram Juvenatiam cum Normannis et Barensibus; et ea flebilis tertia die suae obsessionis per vim capta est et expoliata omni suppellectili. Et Graeci nec non interfecti in eodem sunt. Populum vero ipse Princeps virorum ac mulierum multa praece liberavit ex Normannorum manibus. Postea vero dum Trenenses non acquiescerent Baresanis malum ingerere, ultima hebdomada mensia Iunii ipse Princeps cum, Normannis et Barensibus obsederunt eam triginta sex diebus.
Quam proeliis, vel aliis calamitatibus angustiavit tandem fortiter, nam talem Turrem ex strue lignorum ibidem componere fecit, qualis humanis oculis /<p. 36> nusquam visa est modernis temporibus. Sed ipse Argyro susceptis imperialibus literis foederatis, et patriciatus an Catepanus, vel vestati honoribus, iussit argomenta incendi. Et riversi Bari ad laudem de Sancto Imperatori Constantino Monomacho, cum suis concivibus hactenus facti talia.
Nunc ad Maniachi impietatem reducam articulum. Igitur remotis, ut dixeram, Normannis ab ejus finibus, conglobato in unum exercitu mense Iunio, Maniachi sub nocte una ad Materiem civitatem profectus est: ubi quantos per segetes, et undecumque homines cepit, ante coram Materianorum oculis plusquam ducentum occidi fecit impius. Similiter feconda profectione in Monopopolim iniquus facere non timuit.

Anno MXLII [1042]
Hoc anno mense Septembri descendit Tubaci Protospatarius, et Pardus Patricius, et Nicolaus archiepiscopus Idruntinum cum Chrysubulo, et Simpatia.
Tunc ipse iniquus Maniachi pacifica fraude eis obviam exiens, statim occidi iussit Pardum gladio, et Tubachi retrudi in custodia, quem mense Octobris occidi similter fecit.

Nessun commento:

Posta un commento

Annalium Philippi Crassulli De rebus Tarentinis

Pubblico sul mio blog una interessante fonte per la storia di Taranto. Angelo Filippo Crassullo era un notaio, nato a Taranto e morto...