10 ottobre 2019

Annalium Philippi Crassulli De rebus Tarentinis


Pubblico sul mio blog una interessante fonte per la storia di Taranto.
Angelo Filippo Crassullo era un notaio, nato a Taranto e morto nel XIV secolo.
Scrisse il "De rebus tarentinis". Quest’opera è stata edita soltanto da Bernardo Berger nella Raccolta di Varie Croniche. Propongo qui forse per la prima volta in assoluto (non ho effettuato una ricerca completa) una copia testuale, con lo scioglimento di alcune abbreviazioni. Il testo in formato pdf, che consiglio sempre di confrontare con questo, si trova qui.
Nell'edizione a stampa citata sotto il titolo, una nota prima del testo (p. 111) spiega che l'opera, edita allora per la prima volta, viene tratta da un codice della Biblioteca di Sant'Eusebio a Roma; segue poi (pp. 123-125) un ulteriore frammento degli "Annali" di Angelo Filippo Crassullo, che si dice estrapolato da un codice antichissimo in pergamena.
L'opera di Crassullo si trova anche - trascritta da Camillo Tutini - nel ms. Branc. II. A. 10 (cc. 71v-77v) ora conservato nella Biblioteca Nazionale di Napoli; in tale esemplare, dopo l'explicit si legge che l'originale dell'opera era custodito presso il padre teatino Pietro de Rossi (peraltro autore del testo contenuto nel ms. XXII.113) nelle carte di un suo antenato chiamato de Rubeis ("L'originale di questa suprascritta Cronica si conserva appresso il P(adre) D(on) Pietro de Rossi Teatino tra le scritture di suo Avo detto de Rubeis", c. 77v). Anche nella copia brancacciana segue il testo un frammento "ex pervetusto manuscripto Codice nuncupato Annaliis Thomae de loffredo" (c. 77v).

ANNALIUM PHILIPPI CRASSULLI DE REBUS TARENTINIS
Edizione: A. Pelliccia, Raccolta di varie croniche, diarj, et altri opuscoli così italiani come latini appartenenti alla storia del regno di Napoli. Tomo V, Napoli 1782, pp. 111-125.

p. 111

Nunc primum prodit ex Codice MS Bibliothecae S.  Eusebii
              Monachorum Ordini S. Petri Coelestini Romae.

Philippus Princeps Tarenti, et Imperatoris Constentini
Vicarius in Tarento, Magnificus Franciscus de Loffredo de
Neapoli, et quidam Magnificus Seripando, et tunc venit Domus
Freccia de Neapoli Tarentum, quia erat Magister Rationalis.
\ *
  Ligorius Zurulus fuit Logotheta et Protho Regni Siciliae.
Nicolaus Spinellus legum Doctor Prothonotarius Regis Loysii,
et Reginae Joannae.
  Huic Philippo servivit quidam Miles de domo de Rogerio
de Salerno, quidam medicus de Guindatio de Salerno.
\ *
  Principes Tarenti infeudabat libere et donabat feuda,
et sic Imperium erat in tota terra Hydrunti. Cogita quae
vidimus in magno labyrintho subterraneo Tarenti, Domus
Capitignana de Tarento sunt anni 300., ex quibus hinc
feudat de domo Dominus Roberti: et tempore plures memoriae
de domo de Nola, de domo de Ruca, quae est in S.
Petro Galatino.
  Nobilis antiqua Tarenti Domus Cappella, Domus Muscettola,
Manfreda, et Patetarii de Vento multae Scripturae
et privilegia servantur in Ecclesia S. Viti de Tarento.

p. 112

Dominus imperator Philippus contraxit matrimonium
cum Domna Maria Sorore Reginae Joannae.
  Anno 1352. Venerunt de Ungaria de carcere, ubi per
septem annos steterunt Domini Regales Robertus Imperator
Romaniae Despotus Princeps Achayae, et Tarenti Philippus
frater eius et Dominus Lodovicus de Duracio pro
quorum adventu Neapoli, magnae festivitates per Lodovicum
et Ioannam Reginam, qui fuerunt capti a Rege quando
venit in Regnum ad vindicandum mortem Andreassi fratris,
quando fecit mutilare Capite Dominum Carolum de Durachio
in Castello Aversae. Rex Ungariae recessit de Regno
quando fuit illa magna Mortalitas anno Domini 1348.
  Anno 1358. Mense Februarii intravit Regnum Compania succederi
et maturatii multa mala facientes, et capta fuit per eos
civitas Motulae eam ponentes ad saccum magnum et finale
exterminium: ipsa Compania postea certo modo devicta
et destructa. Dictus Dominus Imperator Robertus olim
anno 1359. profecutus fuit Dominum Ioannem Pipinum Palatinum
Altamurae comitem Minerbini eius hostem, et dictae
Campaniae fautorem, et eum obsidiavit in castro Materae
et caepit, ipsumque suspendit per gulam in terra
Altamurae in una Turris porta ejusdem terrae cum corona
Auripellii in capite.
  Dominus Rex Ludovicus de Tarento obiit anno 1362.
Mense May Neapoli.
  Anno 1380. Mortua fuit Domina Margarita de Tarento
Ducissa Andriae soror Regis Ludovici Imperatoris Roberti,
et Philippi de Tarento.
  Anno 1364. 16. Septembris Neapoli moritur Imperator Robertus
superstite eius fratre Imperatore Philippo.
  Anno 1367. Mense Septembris debellata fuit Compania Domini
Ambrosini de Mediolano vocata de S. Georgio in Casale
Pacardi, per gentem Domini Urbani, Papae V.,
per Gentes Dominae Reginae, et alios Magnates, et Populos
Regni, qui sociales tamquam excomunicati haeretici        

p. 113

per os gladii exterminanti suspensi et crudelissimae morti
traditi, qua nullus quasi evasit.
  Anno 1373. Mentes novembri obiit Dominus Philippus Imperator
et sepultus in Cappella S. Cataldi, quo mense in
principio obiit eius uxor nomine Elisabeth Neptis Regis
Ungariae, cuius Imperatoris haereditatem apprehendit Domina
Regina Joanna.
  Regina Joanna propter Rebellationem privavit honore Ducatus
et omnibus suis bonis Franciscum de Baucio Andriae Ducem,
et ipsum obsideri fecit per Dominum Ludovicum de
Agnenio comitem Cupertini, et Dominum Thomasium de
S. Severino, qui exulaverunt eum de Regno per plures
annos, qui postea reversus fuit, et intravit cum compania
Brittorum, qui multa perpetraverunt mala in isto
Regno.
  Anno 1378. Mense Martii. Creatio Urbani VI. Quia
Regina Joanna adhaesit Clementi, multa mala orta fuerunt
huic Regno.
  His temporibus occisus fuit Archiepiscopus Jacobus Tarentinus
in terra Criptalearii, qui fuit nativus de terra
Atri, et fuit Anno 1381. 15. Julii.
  Anno 1380. Fuit factus Tarenti magnus rumor per Dominum
Falconem et Dominum Antonium de Manfredo,
et multi alii, et positae ad saccum magnum Domus Domini
Antonii Cappelli, Jacobi Tauresani, citti Muscettolae,
Gualterii Resdomini, Notarii Guglielmi Tarenuli, et
aliorum.
  Anno 1381. Carolus III. filius quondam Ludovici de Duratio
nonus rex cum maximo bello de castro S. Erasmi de
Neapoli potenter descendit, et debellavit Dominum Othonem
Ducem Bransuich Theutonicum, Principem Tarenti ipsius
Dominae Reginae maritum, et totam eius gentem, et Dominam
ipsam obsedit in castro novo. Neapoli ubi obsessam
tenuit per plures menses, et nequiter mori fecit.
  Anno 1381. 7. Septembris. Fuit elevata bandera in Tarento

p. 114

Domini Imperatoris Jacobi filii dicti Ducis Andriae, et
Dominae Margaritae de Tarento Sororio dicti Domini
Imperatoris Philippi, qui favente sibi Domino Raymundo
de Bautio de Ursinis totum coepit Principatum, ipseque Dominus
fuit ejus Imperialis Vice gerens. Postea Imperator
Jacobus fuit personaliter Neapolim ad Dominum regem
Carolum, et eidem se praesentavit, et facta fuit parentela,
inter eum ex una parte, et Domna Agnetem de Duracio
ejus amitam, qua paucis diebus super vivens mortua fuit,
et ipse Imperator fugam arripiens, reversus fuit per mare
cum Galea Domini Petrini de Grimaldis de Ianua venit
Tarentum et in castro non fuit receptus quia tenebatur
per ipsius Domini Raymundi Gentem.   Ultimo in eum
intravit, et ibi vitam suam finivit, et ejus Corpus traditum
in sepulcro in Cappella Sancti Cataldi coniuctum Cadaveri
sui avunculi dicti Domini Imperatoris. Philippus anno
Domini 1383. 7. Julii fuit mortuus.
  Tunc intraverat Regnum cum magno exercitu Ludovicus
andegavensis veniens in Regnum causa successionis Dominae
Reginae facientis ipsum ejus filium adoptivum contra
Regem Carolum III. Ipse Ludovicus adductus fuit per
comites et Barones suae partis ipsius Caroli Inimicos ad
dictam Civitatem Tarenti de Civitate Tricarici, ubi titulum
Regium assumsit, et Rex vocari coepit. In qua Civitate
Tarenti stetit per aliquot dies ad capiendum castrum,
ibique eo capto pedem fixit in anno Domini 1384.
  Die 7. Septembris. Intravit Dominus Ludovicus Tarentum
cum comitiva multorum Nobilium de Regno. At Rex Carolus
Barolum descendit, et bellum offerri fecit Ludovico,
et ipse suum paravit exercitum obviam, et fuit usque ad
Civitatem Vigiliarum quae Civitas per gentes Ludovici fuit
posita ad saccum magnum ipso Domino Ludovico invito,
et maxime dolore compuncto, sed ambo Reges retrocesserunt,
Rex Carolus Neapolim, Rex Ludovicus Barulum ubi paulo
post moritur exaltato Rege Ludovico suo filio primogenito

p. 115

per partis suae partiales. Mortuus fuit anno 1384. Mense
septembris die 22.
  Anno 1386. Fuit Eclypsis, et post paucos dies dictus
Rex Carolus fuit Occisus in Ungaria quo accesserat; sed
fuerunt elevatae banderae filiorum amborum regum mortuorum per
partiales, et quilibet dominari incoepit, ex quo Regnum
quasi destructum extitit per gentem armigeram causata magna
carestia, homicidia, disrubationes et praedae factae quae
per linguas humanas narrari non possunt.
  Anno 1386. 26. Martii. Mortuus Dominus Antonius
Cappellus de Tarento.
  Anno 1387. Mense Martii Mortuus fuit Falco de Falconibus
de Tarento.
  Anno 1392. Execellens Dominus Joannes de Lixemburgh
Comes Cupersani tenuit Tarentum Regius Castellanus et
Capitaneus et Vicarius Civitatis ejusdem qui demum moritur
senis Anno 1394. 17. Marty.
  Anno 1340. fuit inchoata Ecclesia S. Mariae Annunciatae
extra moenia Civitatis Tarenti tempore Domini Roberti de Ruca.
  Infra tempus Captionis Reginae Joannae narrabo eorum Dominorum
mortem qui habuerunt causam et principium guerrarum
Regni.
  Domna Joanna Regina, Dux Andegaviae I. Rex Carolus
III., Imperator Jacobus, comes Cupersani maior, comes
Joannes de Luxemburgho, Domna Margarita uxor
ejus, Dominus Americus de Sanseverino, Dominus Franciscus
de S. Severino, Dominus Bernabo ejus filius, Dominus
Ugo de S.Severino, Dux Andriae, comes Montis
alti, Dominus Jannottus de Protho judice, comes Casertae,
Dominus Joannes de Bellavallo, Dominus Petrus de Corona,
Dominus Otho Dux Bransuich Comes Lytii et Uxor
ejus, Dominus Nicolaus de Marra Miles, Dominus Falco
de Falconibus, Dominus Philippus de Capitineano, Dominus
Antonius Cappellus, Dominus Joannes de Nautolio

p. 116

comes Nolae, Dominus Urbanus Papa, Dominus Bonifacius
Papa, comes  Buchini, Pirrhus de Ugot, Dominus
Raymundus Princeps Dux venusii, comes Trojae, comes
Materae ejus pater, Dominus Thomasius de S. Severino,
et plures de eorum genere.
  Quomodo Raymundus de Bautyo de Ursinis factus est
Princeps Tarenti. Hic cum erat Ludovicus II adversarius
Regis Ladislai, qui Ladislaus in favore Domini Raymundi
descendit de partibus Terrae laboris et ambo insidiaverunt
dictum regem Ludovicum ponentes obsidionem, videlicet
ipse Ladislaus in Petrulo et ipse Princeps Raymundus in
Monasterio Galeti et tantum permansit in obsidione durantibus
Scaramucciis, et infinitis projectis Ictibus bombardarum
quod Rex Ludovicus cum gente sua gallica se posuit in
tribus magnis navibus seu cocchis catalanorum hic inventis prope
castrum, et fugam arripuit, quasi nihil fecisset; sed per
Patrem et filium tanta fuit expensa pecunia, quod quasi
potuisset emi Regnum praedictum .
  Anno 1392. Mense Aprilis die 24. fuit maximum praelium
inter utrosque Reges in S. Petro ad Mucata, ex parte Regis
Ludovici fuit captus Dux Venusii comes Tricarici, et
ibi captus fuit Dominus otho olim Maritus Dominae Reginae,
et comes Albericus, et Dominus Laurentius de Azarolis,
et plures alii Nobiles.
  Anno 1398. Rex Ludovicus II. venit e Neap. Tarentum
sub pallio et cum Ramis.
  Anno 1399. Comitissa Cupersani et Nepos ejus Pyrrhus
de Luxemburgo amoti fuerunt a Rege civitatis Tarenti,
et fuit ordinatus Castellanus Matthaeus de Bellavalle,
et Capitaneus Dominus Jordanus Pandonus de Capua miles.
  Et die 3. Martii fuit factus Gubernator Tarenti Dominus
comes Materae et ipse comes posuit suum locum tenentem
Dominus Nicolaum Spinam.
  Galea pyratarum Lipari caepit Navigium Nicolai de Aloa.
  Princeps Raymundus de Bautio posuit suum magnum

p. 117    

Campum in casali Pratelli, et Nicolaus de Pratello Dominus
ipsius casalis dedit se Principi.
  Die II. fuit Captus Dominus Jannottus de Maremonte
cum aliis et Captus Dominus Rogerius de Maremonte,
et missus Neritonum.
  Dominus Princeps Raymundus posuit Campum in Galeto,
et fuit scaramuzatum cum nostris, et Captus Joannutius
de Cotignano, et liberatus, ac per plures dies fuit
scaramuzatum cum nostris et capti ex utraque parte.
  Anno Eodem 8. May Rex Ladislaus applicuit Tarentum
cum exercitu in pertinentiis Tarenti ubi castrametatum est
die 9. cum tota sua gente fuit ante Tarentum in S. Margarita,
et ibi principavit Dominus Raymundus, et ivit et
attendavit apud Petrolisum, et dictum fuit publice quod
comes Materae rebellaverat per se seu procuratorem cum
homagium fecerat Ladislao: fuit interfectus quidam catalanus
balistarius eo die fuit posita Galea in Mari; sed quatuor
Galeae et brigantini semper peterunt ad postum.   Rex
ore proprio propalavit homagium Domini comitis et conquestus
de ejus fraude malitia et proditione projecit plures
ictus bombardarum intra Urbem, et ponderatus lapis projectus
in bombarda magna, et ponderavit Rex 64. et plures
ictus proiecti in S. Andraea de Armenis, venerunt tres
magnae Naves Domino Regi. Die 4. Martii intus castrum
fuit mortuus Dominus Casertae comes, Magnus comestabulus.
Rex Ladislaus removit castra de Muro veteri, ivit
in partibus Divi Georgii.
  Dux Venusi dimisso Ludovico adhesit Regi Ladislao in
pertinentiis Scanzanae. Dum vellent esse ad pugnam,   venit
Araldus quod deberet Urbs dari Principi Raymundo
et Ladislaus cum tribus Navibus praecessit.
  Die 18. Junii praefatus Raymundus Princeps fuit receptus
apertis Januis. Intravit de mane pro eo comes Nolae
Magister Justitiarius Nepos ipsius et castrum non intravit.
Die 20. intravit castrum solutis Prothontino VI. M.

p. 118

aureor et positae ibi banderae S.R.E. Regis Ladislai et
ipsius Principis, et in die supra dicto intravit Princeps
cum Principissa per portam Braccioli, et ivit ad castrum
et ordinatus capitaneus Tarenti Judex Loysius de Nola de
Neritone. Princeps fecit in castro ingentem convivium, et
die II. Julii Ladislaus intravit Neapolim et factae festae.
  Eo anno 13. Augusti venit ad Principem Marchesius Cutroni
cum galea armata, postea fuit ad partes terrae Hydrunti
ad spatiandum.
  Die 28. Obiit Dominus Joannis Miles Prothontinus de
Tarento. Princeps fuit Barium, et inde Neapolim 3. die caeperunt
transire alba crusignati sub vocabulo S.Joannis de omnibus terris.
  Gens armigera Domini Bernabonis de S. Severino caepit
guerram movere in comitissu et terris Principis, et
venit Marchesius Cutroni in auxilio Principis cum equitibus
500. contra Dominum Barnabonum in terra Hydrunti,
et in settimana Sanctae Catharinae fuit magnum praelium inter
eos.
  In Civitate Melphiti ubi erat Princeps fuit captus abbas
Joannes filius Domini Antonii de Manfreda. Die 24.
Decemmbris mortuus Robertus Henrici Dominus Roberti de
Tarento, et Joannottus de Maramonte.
  Anno 1400. erat comes Martinae.
  Dominus Thomasius de S. Severino missus a Rege venit
ad concordandum Principem cum Domino Bernabone,
et in Sancto Petro ad Galatinum fuit factum inter eos magnum
proelium pluries. Dominus Barnabas Sanseverinus
erat Dominus Veritoni. In terra Bari erat Dominus Robertus
de Sancto Severino contra Principem.
  Anno 1400. de Mense Julii 22. mortuus morbo glandulae
dictus Barnabas et Princeps intravit Neritonum.
  Cum Comitissa Montis alti venit Cicchus, Brittus, et
Stephanus de Gaeta.
  In eo tempore anno 1401. fuit factum bellum prope cupersanum

p. 119      

inter Dominum Malacarnem Albanese, et ibi interfectus
fuit Dominus Thomasius de Ayello de Salerno
strenus et Valens.
  Anno 1401. 9. Septembris. Natus est Joannes Anticus Princeps
Tarenti, fit mentio de Guglielmo Cappello Henrico
Domini Roberti Beringerio de Vento.
  Anno 1403. Fuerunt brusci, et Mures.
  Anno 1404. Rex Ladislaus dimisit quamplures Dominos
Domorum de S. Severino captivos cum Galeis in mare ad
terram Sancti Nosciti, et ibi caepit captivos Ducem  Venusii,
Dominum Thomasium de Sancto Severino, et post
anno sequenti fuit mortuus.
  Eodem anno per Dominum Raymundum Principem et Soleti
Comitem fuit inchoata Turris in Capite Pontis Tarenti.
  Anno 1405. Fuit Desponsatio Domini Pyrri de Luxemburg
Comitiae Cupersani, et filia quondam Ducis Andriae,
et Ducissae  sororis ejusdem Principis, in qua festivitate facti
fuerunt Milites per ipsum Principem Antonellus de Alanco,
et Gabriel de Capitignano, qui Gabriel fecit magnum
Convivium.
  Eodem anno 1405. Mortuus Tarrosus Buccarellus.
  Anno 1406. Mense Ianuarii die B. Antonii mortuus Princeps
Raymundus, ejus mors fuit abscondita usque ad primam
diem Martii, donec venit ejus uxor de Lycio Tarentum,
ubi fuerunt factae exequiae valde pulchrae cum equis armatis,
et asportavit duos filios masculos et duas foeminas, et
thesaurum in magna copia, et Rex descendit de Neapoli et
venit Barolum de mense Martii, et habuit in ejus manibus
Castrum Baroli quod tenebatur ex parte dicti Principis
per Gurgonem de Gurgone, venit ad civitatem Tarenti Rex
Ladislaus cum toto campo, et Castrametatus est prope Ecclesia
Sanctae Mariae….
  Anno praedicto fuit factum magnum praelium, et fuerunt

p. 120  

de nostris ante Pontem suffocati et uccisi 150. et fuerunt
emissi ictus bombardae plures in platea.
  Eodem anno veniunt a Sicilia, ad quam ivit Cola de Messana,
et Rugerius et venerunt tres Cocchae cum Marchesio
Cutroni, et tres Galeae armatae cum Catalanis ad instantiam
Principissae, et propter malum modum fuerunt interfecti
plures Catalani quando venerunt.
  De mense Julii eodem anno Brundusium fuit positum ad Saccum
per Franciscum de Ursinis ex parte dictae Provinciae.
  Anno 1407. Venit de Sicilia Navis onerata frumento cum
litteris Domini Regis Ludovici, qui parat se venturum
cum magna armata, et fuit factus capitaneus Civitatis
 Dominus Gabriel Bisignanus.
  De mense Aprilis Rex Ladislaus reversus cum toto
exercitu in Civitate Tarenti, et creverunt multa mala in
Civitate, quia venerunt tres Galeae armatae cum septem
barchis, et septem navibus.
  In die Sabathi 23. tractatum fuit matrimonium inter
ipsum Regem et Dominam Principissam, et fuerunt elevatae
bandierae Regis, et intravit sub pallio Rex in hospitium
Marini de Falconibus, et in Castro fuit matrimonium confirmatum
per verba de praesenti, et desponsatio in Cappella
Sancti Leonardi.
  Anno 1412. Die 16. Julii mortuus fuit Dominus Ligorius
de Orilia Comes Acerrarum et Regni Siciliae Prothonotarius,
et mortua fuit Domina Margareta de Duratio in Civitate
Salerni, et factae exequiae in Sancto Laurentio Neapoli
  Eodem anno facta pax inter Regem Ladislaum et Joannem
Papam XXII.
  Die 16. Octobris, et eodem die fecit Omagium pro parte
Sanctae Romanae Ecclesiae in manu Domini Cardinalis Brancacci, et bannita
in Civitate Neapolis, et fuit mandatum per Dominum
Regem, quod debeamus credere dicto Papae Joanni.
  Fit mentio de Domina Margarita de Mendolia, uxore
Domini Raymundelli de Bautio.

p. 121
 
Mentio Petri filii Nicolai de Pretensino, et Berlingerii filii
Judicis Antonii Platearii de Tarento, et Angeli Ruffuli
Protopapae de Tarento, et Morgentis de Manfredo,
et Falcutii filii Marini de Falconibus de Vigiliis de Tarento,
et ipse Falcutius fuit positus in carcere per annos 6 in
Civitate Tarenti.
  Anno 1413. Rex  Ladislaus cum magno exercitu et triumpho
intravit Romam cum titulo Imperatoris et expulit de
Roma Papam Joannem.
  Anno 1414. Fuit positus in carcere Paulus de Ursinis cum
aliis in Civitate Perusii per Regem Ladislaum.
  Fit mentio Nicolai de Balsiaco et Loysii etiam de Balsiaco
de Tarento et Urbani de Carignano et Rugerii de
Maramonte, et Falconis de Vigiliis de Tarento et Suevae
Messanellae, et Tancredi de Messana Judicis Bacti.
  De eodem anno mortuus fuit in terra Cryptalearii nobilis vir
Robertus Belloctus Dominus Galatulae.
  Anno 1413. diruitur Ecclesia Sancti Cataldi; idest una
Ala, et fuit incaeptum Campanile dicti Sancti Cataldi, et
fuit reparata dicta Ala.
  Fit mentio Florimontis faccipecoris, et Dominae Cubelle
de Vento, et Florum de Messana, et Andreae fornato
de Pulzulo Castri Taranti, et Jacobi Spalati, et Cicci de
Prothontino, et Nicolai Mollis.
  Rex Ladislaus vixit in Statu suo annis 28. et mortuus
fuit in Civitate Neapolis anno 1414. die lunae 6. mensis Augusti
anno aetatis suae xxxx.
  Fit mentio Cubelli Cubellarii de Brundutio Civis Tarenti
Dominus Loffredus Tomacellus de Neapoli fuit Capitaneus
Tarenti.
  Anno1415. die 8. Januarii mortuus fuit Dominus Bernardus
Zurulus Comes Montis Auri, et Prothonotarius Regni
Siciliae.
  Eodem anno fuit factus magnus rumor in Tarento, et fuit
interfectus nequiter Mutius de Cutignano et percussus in

p. 122

facie Abbas Joannes de Manfredo, et multi alii expulsi de
Civitate videlicet Robertus de Catigno Abbas Rubanus, et
Ciccus de Catignano, Abbas Angelus de Catignano, Georgius
de Mandorno, Guala Marrensis et Loysius, ejus filius,
Abbas Joannes de Manfredo.
  Eodem anno 9. Septembris. Venit Manfredoniam Dominus
Jacobus de Borbona Princeps Tarenti, et Maritus Dominae
Reginae Joannae Secundae, et applicuit Neapolim cum magno
honore de mense Septembri, et fecit mutilari capite
Pandulphellum Comitem Camerarium Regni Siciliae, et
postea fecit eum suspendi.
 Quatuor qui suffocaverunt Principem Joannem Antonium
uno di casa Ayello, uno di casa Protonobilissimo uno
di casa Petrorolo, uno di casa Guidano, fecerunt duo tamen
Guidanus, et Ayellus; sed coeteri alii consensierunt.
Inscriptio Graeca.
Exedificavit Communem, ac Sanctam habitationem Setosius
juvans Episcopus Domini Nostri jesu Christi, simul
concurrens cum Fratre, nomine Negros; ibi postea amisso
eo, Sacrum dico Monasterium pertinens Monacis Sancti
Viti de ultimo, sive extremo Capitis asperi inferius
patentis, ut suam innatam exerceret pietatem. Anno Domini
Nostri Jesu Christi 1132.
               Epitaphium Jacobi Principis.
 Hoc sum Andrea Dux Franciscus Bancia Proles
     Extruxit templum Iacobi tegit ossa Tarenti
 Principis, huic Mater Caroli de stirpe Secundi
     Imperii titulis, et Bauci sanguine clari.
 Hic Romandiolae, et Dispotus Achajus Urbes
     Subjecit Bello.
 Carlo II. fe Filippo I Imperatore. Da Filippo nacque
Roberto, e Filippo II. fratelli Imperatori di Costantinopoli

p. 123

e Principi di Taranto. Dalla figlia del primo Filippo
nacque Giacomo del Balzo Imperatore, e Principe.
  Jacobus fuit anno 1381. Regnavit ad duos annos in Principatu.
  Anno1117. erat quaedam parva Ecclesia sub Sancti Viti
nomine donata tribus Monacis Graecis pro facienda Abbatia
Graeca Sancti Basilii. Fuit aucta a dictis tribus eelemosinis,
et maxime a Costantia Matre Secundi Boamundi
Principis Antiochiae, quae fuit filia Regis Franciae. Sed
Monasterium habuit Salinas in permutatione cujusdem feudi
a Rege Manfredo, et fuit auctum et donatum a Carolo
II., et Rege Roberto, et aliis Principibus Tarenti.
  Anno 1370. Erat Joannes Frezzia de Ravello Miles Juris
Civilis professor, Magnae Reginalis Curiae Magister
Rationalis Prothonotarius, et Consiliarus Philippi Imperatoris
Tarenti.
  Ligorius Zurulus Miles Prothonotarius regni Siciliae et
Logotheta anno 1370.
  Anno 1386. Erat Jacobus de Marzano comes Squillaci,
et Regni Siciliae Admiratus.
  Ex pervetusto, et Manuscripto Codice in Pergam.
  Anno Domini 1359. Die Lunae 3. Julii. XII. Indictione
incaepi regere Scholas in Grammaticalibus ego Thomasius
a Sancto Benedicto de Suessa, et legi doctrinales tractatus Logicales,
summam septenam praesentivam, Catonem, et Boethium
illis scholaribus quos habui, et recepi a quolibus mensatim
grana decem et fuerunt ipsi scholares numero 60. et paulo
plures.
  Anno Dominus 1359. die 14. May Indictione XII. Incaepi
ego Thomasius audire librum de generatione et corruptione
a Lectore Sancti Honufrii et solui pro uno Mense grana decem.

p. 124

 Anno Domini 1362. die. Mercurii 25. Kalendas Maii in Vigilia
Ascensionis Domini, quasi hora mediae noctis excellentissimus
Princeps et Regni Siciliae Rex Ludovicus extitit
vita functus, et eadem Nocte Domina Nostra Regina Joanna
mandavit extrahi corpus ejus, et apponens in S. Petro ad
Castellum juxta castrum novum, ubi suum diem clausit extremum
propter metum Domini Philippi de Tarento fratris
ipsius Domini Regis, et cognati praedictae Dominae Reginae,
quoniam post mortem ipsius Dominae Reginae spectabat
Regnum ad praedictum Dominum ex parte Dominae Mariae
sororis suae. Et die Lunae V. Junii anno Incarnationis et Indictionis
praedictarum fecere consilium magnum quo congregati
fuerunt omnes Domini istius Regni, et Praelati tres
excepto Domino Joannotto de Standardo, et Domino Roberto
de Marzano, et Regina sedebat in solio, et Dominus
Napolionus fecit sermonem ad Dominos et Archiepiscopus
de Neapoli ad cleros, et de Morte ejus facta est corruptio
magna per Regnuum totum, cujus anima Requiescat in pace.
  Anno Domini 1359. Regnantibus Dominis nostris Domino Ludovico
Rege, et Domina Regina Joanna Dei Gratia Regibus Siciliae, et
Hyerusalem, Principatus Capuae. Die V. 5. Julii ejusdem anni
Indictione XII. Ego Thomasius de Loffredo, inhibui ac
defensa imposui Magistro Capuano de assis fabricanti in dominibus
Notarii Joannis Vivae, ac trabes in astrico suo juxta
domas meas ponenti pro eo videlicet quod praedictus Magister
Capuanus perforare incaeperat parietem meum, qui paries
est juxta praedictas domos Notarii praedicti cum praedictus
paries sit totaliter meus, quoniam ipsi parieti adheret quid.
  Arcus constructa in dictis dominibus ipsius Notarii. Et insuper
sunt super praedictis domos dicti Notarii Joannis fenestrae
quamplures, et quod plus est, est etiam quodam
Gaiphum pendens in ipsas domos, quod Gaiphum est
similiter supra ipsum arcum constructum per Agneum Patrem
dicti Notarii Joannis, quando dictus Agneus facere
voluit in ipso astraco pergulam, non potuit se adhaere

p. 125  

praefato parieti meo, nec causa mittendi ibi trabes nec aliquid
aliud assumere potuit, quod apparet ibi evidenter;
nec ibi iuxta pactum parietem meum est quaedam costa subsistens
ac tenens omnia lignamina et trabes necessarias ipsi
publicae pergulae, et per consequens fiusse tantae auctoritatis,
quod nos fuimus in Curia Domini Ammirati, ubi invenimus
tot discretos viros Dominum Argentium jurium civilium
Professorem, Dominum Leonardum de Aspello, et
Judicem Joannem de Basilea, et sententiam dederunt plenariam
quod non praedictus Notarius adhaerere se possit, et
hoc similiter a magistris fabricatoribus, viso scilicet a magistro
Jacobo de fatis et a quam pluribus.
  Nota quod Ovidius Maximus Poetarum ortum habuit a
quadam provincia que nomine vocatur Cartagena, et corpus
ejus in media strate qua itur a Terracina Romam, et ista
Provincia Modicum dicta a Troia majori summum quod
Lucanus ait.                    

  
     
F I N I S.

Nessun commento:

Posta un commento

Annalium Philippi Crassulli De rebus Tarentinis

Pubblico sul mio blog una interessante fonte per la storia di Taranto. Angelo Filippo Crassullo era un notaio, nato a Taranto e morto...